FULIGINE oculos illinendi mos

FULIGINE oculos illinendi mos
FULIGINE oculos illinendi mos
memoratur Tertull. de cultu Fem. In illum enim delinquunt, quae ---- genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt: et Arnob. adv. Gentes. l. 2. Idcirco animas misit ut ---- fuligine oculos obumbrarent: ubi fuligo est niger pulvis, quod oculorum exordia producuntur. Iuv. Sat.
2. l. 1. v. 93.
Ille supercilium madida fuligine tactum
Obliqua producit acu pingitque trementeis
Attollens oculos ———
Vide infra, in voce Stibium. Totam vero faciem fuligine oblinebant Mimi et Phallophori de quibus vide infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”